click any word!
Ulixēs autem ubi sēnsit eam timōre perterritam esse, postulāvit ut sociōs suōs sine morā in hūmānam speciem redūceret (certior enim factus erat ā deō Mercuriō eōs in porcōs conversōs esse); nisi id factum esset, sē dēbitās poenās sūmptūrum ostendit. Circē hīs rēbus graviter commōta eī ad pedēs sē prōiēcit, et multīs cum lacrimīs iūre iūrandō cōnfīrmāvit sē quae ille imperāsset omnia factūram. Tum porcōs in ātrium immittī iussit. Illī datō sīgnō inruērunt, et cum ducem suum āgnōvissent, māgnō dolōre adfectī sunt quod nūllō modō eum dē rēbus suīs certiōrem facere poterant. Circē tamen unguentō quōdam corpora eōrum ūnxit; quō factō sunt omnēs statim in hūmānam speciem reductī. Māgnō cum gaudiō Ulixēs suōs amīcōs āgnōvit, et nūntium ad lītus mīsit, quī reliquīs Graecīs sociōs receptōs esse dīceret. Illī autem hīs rēbus cōgnitīs statim ad domum Circaeam sē contulērunt; quō cum vēnissent, ūniversī laetitiae sē dēdidērunt.