antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Brevī intermissō spatiō Ulixēs ad omnia perīcula subeunda parātus iānuam pulsāvit, et foribus patefactīs ab ipsā Circē benīgnē exceptus est. Omnia eōdem modō atque anteā facta sunt. Cēnam māgnificē īnstrūctam vīdit et accumbere iūssus est. Mox, ubi famēs cibō dēpulsa est, Circē pōculum aureum vīnō replētum Ulixī dedit. Ille etsī suspicātus est venēnum sibi parātum esse, pōculum exhausit; quō factō Circē postquam caput ēius baculō tetigit, ea verba locūta est quibus sociōs ēius anteā in porcōs converterat. Rēs tamen omnīnō aliter ēvēnit atque illa spērāverat. Tanta enim vīs erat ēius herbae quam Ulixī Mercurius dederat ut neque venēnum neque verba quicquam efficere possent. Ulixēs autem, ut eī praeceptum erat, gladiō strictō impetum in eam fēcit et mortem minitābātur. Circē cum artem suam nihil valēre sēnsisset, multīs cum lacrimīs eum obsecrāre coepit nē sibi vītam adimeret.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .