antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Aliquantum itineris prōgressus ad vīllam māgnificam pervēnit, quam cum oculīs perlūstrāsset, statim intrāre statuit; intellēxit enim hanc esse eandem domum dē quā Eurylochus mentiōnem fēcisset. At cum in eō esset ut līmen intrāret, subitō eī obviam stetit adulēscēns fōrmā pulcherrimā aureum baculum gerēns. Hīc Ulixem iam domum intrantem manū corripuit et, "Quō ruis?" inquit. "Nōnne scīs hanc esse Circēs domum? Hīc inclūsī sunt amīcī tuī ex hūmānā speciē in porcōs conversī. Num vīs ipse in eandem calamitātem venīre?" Ulixēs simul ac vōcem audīvit, deum Mercurium āgnōvit; nūllīs tamen precibus ab īnstitūtō cōnsiliō dēterrērī potuit. Quod cum Mercurius sēnsisset, herbam quandam eī dedit, quam contrā carmina multum valēre dīcēbat. "Hanc cape," inquit, "et ubi Circē tē baculō tetigerit, tū strictō gladiō impetum in eam vidē ut faciās." Mercurius postquam fīnem loquendī fēcit, "mortālīs vīsūs mediō sermōne relīquit, et procul in tenuem ex oculīs ēvānuit auram."

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .