click any word!
Tum Circē, quae artis magicae summam scientiam habēbat, baculō aureō quod gerēbat capita eōrum tetigit; quō factō omnēs in porcōs subitō conversī sunt. Intereā Eurylochus īgnārus quid in aedibus agerētur ad ōstium sedēbat; postquam tamen ad sōlis occāsum ānxiō animō et sollicitō exspectāvit, sōlus ad nāvem regredī cōnstituit. Eō cum vēnisset, sollicitūdine ac timōre tam perturbātus fuit ut quae vīdisset vix dīlūcidē nārrāre posset. Ulixēs autem satis intellēxit sociōs suōs in perīculō versārī, et gladiō correptō Eurylochō imperāvit ut sine morā viam ad istam domum dēmōnstrāret. Ille tamen multīs cum lacrimīs Ulixem complexus obsecrāre coepit nē in tantum perīculum sē committeret; sī quid gravius eī accidisset, omnium salūtem in summō discrīmine futūram. Ulixēs autem respondit sē nēminem invītum sēcum adductūrum; eī licēre, sī māllet, in nāvī manēre; sē ipsum sine ūllō praesidiō rem susceptūrum. Hōc cum māgnā vōce dīxisset, ē nāvī dēsiluit et nūllō sequente sōlus in viam sē dedit.