antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Hīs rēbus ita cōnstitūtis iī quī sortītī erant in interiōrem partem īnsulae profectī sunt. Tantus tamen timor animōs eōrum occupāverat ut nihil dubitārent quīn mortī obviam īrent. Vix quidem poterant iī quī in nāvī relictī erant lacrimās tenēre; crēdēbant enim sē sociōs suōs numquam post hōc tempus vīsūrōs. Illī autem aliquantum itineris prōgressī ad vīllam quandam pervēnērunt summā māgnificentiā aedificātam, cūius ad ōstium cum adiissent, cantum dulcissimum audīvērunt. Tanta autem fuit ēius vōcis dulcēdō ut nūllō modō retinērī possent quīn iānuam pulsārent. Hōc factō ipsa Circē forās exiit, et summā cum benīgnitāte omnīs in hospitium invītāvit. Eurylochus īnsidiās sibi comparārī suspicātus forīs exspectāre cōnstituit, sed reliquī reī novitāte adductī intrāvērunt. Cēnam māgnificam omnibus rēbus īnstrūctam invēnērunt et iūssū dominae libentissimē accubuērunt. At Circē vīnum quod servī apposuērunt medicāmentō quōdam miscuerat; quod cum Graecī bibissent, gravī somnō subitō oppressī sunt.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .