click any word!
Brevī spatiō intermissō Graecī īnsulae cuidam appropinquāvērunt in quā Circē, fīlia Sōlis, habitābat. Quō cum nāvem appulisset, Ulixēs in terram frūmentandī causā ēgrediendum esse statuit; nam cōgnōverat frūmentum quod in nāvī habērent iam dēficere. Sociīs igitur ad sē convocātīs quō in locō rēs esset et quid fierī vellet ostendit. Cum tamen omnēs memoriā tenērent quam crūdēlī morte necātī essent iī quī nūper ē nāvī ēgressī essent, nēmō repertus est quī hōc negōtium suscipere vellet. Quae cum ita essent, rēs ad contrōversiam dēducta est. Tandem Ulixēs cōnsēnsū omnium sociōs in duās partīs dīvīsit, quārum alterī Eurylochus, vir summae virtūtis, alterī ipse praeesse. Tum hī inter sē sortītī sunt uter in terram ēgrederētur. Hōc factō, Eurylochō sorte ēvēnit ut cum duōbus et vīgintī sociīs rem susciperet.