antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Novem diēs secundissimō ventō cursum tenuērunt, iamque in cōnspectum patriae suae vēnerant, cum Ulixēs lassitūdine cōnfectus (ipse enim gubernābat) ad quiētem capiendam recubuit. At sociī, quī iam dūdum mīrābantur quid in illō saccō inclūsum esset, cum ducem somnō oppressum vidērent, tantam occāsiōnem nōn omittendam arbitrātī sunt; crēdēbant enim aurum et argentum ibi esse cēlāta. Itaque spē lucrī adductī saccum sine morā solvērunt, quō factō ventī "velut āgmine factō quā data porta ruunt, et terrās turbine perflant." Hīc tanta tempestās subitō coorta est ut illī cursum tenēre nōn possent sed in eandem partem unde erant profectī referrentur. Ulixēs ē somnō excitātus quō in locō rēs esset statim intellēxit; saccum solūtum, Ithacam post tergum relictam vīdit. Tum vērō īrā vehementer exārsit sociōsque obiūrgābat quod cupiditāte pecūniae adductī spem patriae videndae prōiēcissent.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .