antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Pauca mīlia passuum ab eō locō prōgressus Ulixēs ad īnsulam Aeoliam nāvem appulit. Haec patria erat ventōrum, "Hīc vāstō rēx Aeolus antrō luctantīs ventōs tempestātēsque sonōrās imperiō premit ac vinclīs et carcere frēnat." Ibi rēx ipse Graecōs hospitiō excēpit, atque iīs persuāsit ut ad recuperandās vīrīs paucōs diēs in eā regiōne commorārentur. Septimō diē cum sociī ē labōribus sē recēpissent, Ulixēs, nē annī tempore ā nāvigātiōne exclūderētur, sibi sine morā proficīscendum statuit. Tum Aeolus, quī sciēbat Ulixem cupidissimum esse patriae videndae, eī iam profectūrō māgnum saccum ē coriō cōnfectum dedit, in quō ventōs omnīs praeter ūnum inclūserat. Zephyrum tantum solverat, quod ille ventus ab īnsulā Aeoliā ad Ithacam nāvigantī est secundus. Ulixēs hōc dōnum libenter accēpit, et grātiīs prō tantō beneficiō āctīs saccum ad mālum adligāvit. Tum omnibus rēbus ad profectiōnem parātīs merīdiānō ferē tempore ē portū solvit.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .