antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Iīs rēbus ita cōnfectīs, Ulixēs veritus nē Polyphēmus fraudem sentīret, cum sociīs quam celerrimē ad lītus contendit; quō cum vēnissent, ab iīs quī nāvī praesidiō relictī erant māgnā cum laetitiā exceptī sunt. Hī enim cum ānxiīs animīs iam trīs diēs continuōs reditum eōrum exspectāvissent, eōs in aliquod perīculum māgnum incidisse (id quidem quod erat) suspicātī, ipsī auxiliandī causā ēgredī parābant. Tum Ulixēs nōn satis tūtum arbitrātus in eō locō manēre, quam celerrimē profisīscī cōnstituit. Iussit igitur omnīs nāvem cōnscendere, et ancorīs sublātīs paulum ā lītore in altum prōvectus est. Tum māgnā vōce exclāmāvit: "Tū, Polyphēme, quī iūra hospitī spernis, iūstam et dēbitam poenam immānitātis tuae solvistī." Hāc vōce audītā Polyphēmus īrā vehementer commōtus ad mare sē contulit, et ubi nāvem paulum ā lītore remōtam esse intellēxit, saxum ingēns manū correptum in eam partem coniēcit unde vōcem venīre sēnsit. Graecī autem, etsī nōn multum āfuit quīn submergerentur, nūllō damnō acceptō cursum tenuērunt.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .