antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Polyphēmus ubi sociōs suōs abiisse sēnsit, furōre atque āmentiā impulsus Ulixem iterum quaerere coepit; tandem cum portam invēnisset, saxum quō obstrūcta erat āmōvit, ut pecus in agrōs exīret. Tum ipse in introitū cōnsēdit, et ut quaeque ovis ad hunc locum vēnerat, ēius tergum manibus trāctābat, nē virī inter ovīs exīre possent. Quod cum animadvertisset Ulixēs, intellēxit omnem spem salūtis in dolō magis quam in virtūte pōnī. Itaque hōc cōnsilium iniit. Prīmum trīs quās vidit pinguissimās ex ovibus dēlēgit, quās cum inter sē viminibus coniūnxisset, ūnum ex sociīs suīs ventribus eārum ita subiēcit ut omnīnō latēret; deinde ovīs hominem sēcum ferentīs ad portam ēgit. Id accidit quod fore suspicātus erat. Polyphēmus enim postquam terga ovium manibus trāctāvit, eās praeterīre passus est. Ulixēs ubi rem tam fēlīciter ēvēnisse vīdit, omnīs sociōs suōs ex ōrdine eōdem modō ēmīsit; quō factō ipse novissimus ēvāsit.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .