click any word!
Hāc ōrātiōne habitā, postquam extrēmum pālum īgnī calefēcit, oculum Polyphēmī dormientis ferventī līgnō perfōdit; quō factō omnēs in dīversās spēluncae partīs sē abdidērunt. At ille subitō illō dolōre oculī ē somnō excitātus clāmōrem terribilem sustulit, et dum per spēluncam errat, Ulixem manū prehendere cōnābātur; cum tamen iam omnīnō caecus esset, nūllō modō hōc efficere potuit. Intereā reliquī Cyclōpēs clāmōre audītō undique ad spēluncam convēnērunt, et ad introitum adstantēs quid Polyphēmus ageret quaesīvērunt, et quam ob causam tantum clāmōrem sustulisset. Ille respondit sē graviter vulnerātum esse et māgnō dolōre adficī. Cum tamen posteā quaesīvissent quis eī vim intulisset, respondit ille Nēminem id fēcisse; quibus rēbus audītīs ūnus ē Cyclōpibus: "At sī nēmō," inquit, "tē vulnerāvit, haud dubium est quīn cōnsiliō deōrum, quibus resistere nec possumus nec volumus, hōc suppliciō adficiāris." Hōc cum dīxisset, abiērunt Cyclōpēs eum in īnsāniam incidisse arbitrātī.