antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Ortā lūce Polyphēmus iam ē somnō excitātus idem quod hesternō diē fēcit; correptīs enim duōbus ē reliquīs virīs carnem eōrum sine morā dēvorāvit. Tum, cum saxum āmōvisset, ipse cum pecore suō ex spēluncā prōgressus est; quod cum Graecī vidērent, māgnam in spem sē post paulum ēvāsūrōs vēnērunt. Mox tamen ab hāc spē repulsī sunt; nam Polyphēmus, postquam omnēs ovēs exiērunt, saxum in locum restituit. Reliquī omnī spē salūtis dēpositā lāmentīs lacrimīsque sē dēdidērunt; Ulixēs vērō, quī, ut suprā dēmōnstrāvimus, vir māgnī fuit cōnsilī, etsī intellegēbat rem in discrīmine esse, nōndum omnīnō dēspērābat. Tandem, postquam diū haec tōtō animō cōgitāvit, hōc cōnsilium cēpit. Ē līgnīs quae in spēluncā reposita erant pālum māgnum dēlēgit. Hunc summā cum dīligentiā praeacūtum fēcit; tum, postquam sociīs quid fierī vellet ostendit, reditum Polyphēmī exspectābat.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .