click any word!
Dum haec geruntur, Graecōrum animōs tantus terror occupāvit ut nē vōcem quidem ēdere possent, sed omnī spē salūtis dēpositā mortem praesentem exspectārent. Polyphēmus, postquam famēs hāc tam horribilī cēnā dēpulsa est, humī prōstrātus somnō sē dedit. Quod cum vīdisset Ulixēs, tantam occāsiōnem reī gerendae nōn omittendam arbitrātus, in eō erat ut pectus mōnstrī gladiō trānsfīgeret. Cum tamen nihil temerē agendum exīstimāret, cōnstituit explōrāre, antequam hōc faceret, quā ratiōne ex spēluncā ēvādere possent. At cum saxum animadvertisset quō introitus obstrūctus erat, nihil sibi prōfutūrum intellēxit sī Polyphēmum interfēcisset. Tanta enim erat ēius saxī māgnitūdō ut nē ā decem quidem hominibus āmovērī posset. Quae cum ita essent, Ulixēs hōc cōnātū dēstitit et ad sociōs rediit; quī cum intellēxissent quō in locō rēs essent, nūllā spē salūtis oblātā dē fortūnīs suīs dēspērāre coepērunt. Ille tamen nē animōs dēmitterent vehementer hortātus est; dēmōnstrāvit sē iam anteā ē multīs et māgnīs perīculīs ēvāsisse, neque dubium esse quīn in tantō discrīmine dī auxilium lātūrī essent.