antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Cyclōpēs autem pāstōrēs erant quīdam quī īnsulam Siciliam et praecipuē montem Aetnam incolēbant; ibi enim Volcānus, praeses fabrōrum et īgnis repertor, cūius servī Cyclōpēs erant, officīnam suam habēbat. Graecī igitur simul ac mōnstrum vīdērunt, terrōre paene exanimātī in interiōrem partem spēluncae refūgērunt et sē ibi abdere cōnābantur. Polyphēmus autem (sīc enim Cyclōps appellābātur) pecus suum in spēluncam compulit; deinde, cum saxō ingentī portam obstrūxisset, īgnem in mediā spēluncā fēcit. Hōc factō, oculō omnia perlūstrābat, et cum sēnsisset hominēs in interiōre parte spēluncae esse abditōs, māgnā vōce exclāmāvit: "Quī hominēs estis? Mercātōrēs an latrōnēs?" Tum Ulixēs respondit sē neque mercātōrēs esse neque praedandī causā vēnisse; sed ā Trōiā redeuntīs vī tempestātum ā rēctō cursū dēpulsōs esse. Ōrāvit etiam ut sibi sine iniūriā abīre licēret. Tum Polyphēmus quaesīvit ubi esset nāvis quā vectī essent; sed Ulixēs cum sibi māximē praecavendum esse bene intellegeret, respondit nāvem suam in rūpīs coniectam omnīnō frāctam esse. Polyphēmus autem nūllō respōnsō datō duo ē sociīs manū corripuit, et membrīs eōrum dīvulsīs carnem dēvorāre coepit.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .