antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Postquam eā tōtā nocte rēmīs contendērunt, postrīdiē ad terram īgnōtam nāvem appulērunt. Tum, quod nātūram ēius regiōnis īgnōrābat, ipse Ulixēs cum duodecim ē sociīs in terram ēgressus loca explōrāre cōnstituit. Paulum ā lītore prōgressī ad spēluncam ingentem pervēnērunt, quam habitārī sēnsērunt; ēius enim introitum et nātūrā locī et manū mūnītum esse animadvertērunt. Mox, etsī intellegēbant sē nōn sine perīculō id factūrōs, spēluncam intrāvērunt; quod cum fēcissent, māgnam cōpiam lactis in vāsīs ingentibus conditam invēnērunt. Dum tamen mīrantur quis in eā sēde habitāret, sonitum terribilem audīvērunt, et oculīs ad portam tortīs mōnstrum horribile vīdērunt, hūmānā quidem speciē et figūrā, sed ingentī māgnitūdine corporis. Cum autem animadvertissent mōnstrum ūnum oculum tantum habēre in mediā fronte positum, intellēxērunt hunc esse ūnum ē Cyclōpibus, dē quibus fāmam iam accēperant.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .