click any word!
Ulixēs cum ab hōrā septimā ad vesperum exspectāsset, veritus nē sociī suī in perīculō versārentur, nōnnūllōs ē reliquīs mīsit, ut quae causa esset morae cōgnōscerent. Hī igitur in terram expositī ad vīcum quī nōn longē aberat sē contulērunt; quō cum vēnissent, sociōs suōs quasi vīnō ēbriōs repperērunt. Tum ubi causam veniendī docuērunt, iīs persuādēre cōnābantur ut sēcum ad nāvem redīrent. Illī tamen resistere ac manū sē dēfendere coepērunt, saepe clāmitantēs sē numquam ex eō locō abitūrōs. Quae cum ita essent, nūntiī rē īnfectā ad Ulixem rediērunt. Hīs rēbus cōgnitīs ipse cum omnibus quī in nāvī relictī erant ad locum vēnit; et sociōs suōs frūstrā hortātus ut suā sponte redīrent, manibus eōrum post terga vinctīs invītōs ad nāvem reportāvit. Tum ancorīs sublātīs quam celerrimē ē portū solvit.