click any word!
Postquam tamen pauca mīlia passuum ā lītore Trōiae progressī sunt, tanta tempestās subitō coorta est ut nūlla nāvium cursum tenēre posset, sed aliae aliās in partīs disicerentur. Nāvis autem quā ipse Ulixēs vehēbātur vī tempestātis ad merīdiem dēlāta decimō diē ad lītus Libyae appulsa est. Ancorīs iactīs Ulixēs cōnstituit nōnnūllōs ē sociīs in terram expōnere, quī aquam ad nāvem referrent et quālis esset nātūra ēius regiōnis cōgnōscerent. Hī igitur ē nāvī ēgressī imperāta facere parābant. Dum tamen fontem quaerunt, quibusdam ex incolīs obviam factī ab iīs hospitiō acceptī sunt. Accidit autem ut māior pars vīctūs eōrum hominum in mīrō quōdam frūctū quem lōtum appellābant cōnsisteret. Quam cum Graecī gustāssent, patriae et sociōrum statim oblītī cōnfīrmāvērunt sē semper in eā terrā mānsūrōs, ut dulcī illō cibō in perpetuum vēscerentur.