antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Urbem Trōiam ā Graecīs decem annōs obsessam esse satis cōnstat; dē hōc enim bellō Homērus, māximus poētārum Graecōrum, Īliadem opus nōtissimum scrīpsit. Trōiā tandem per īnsidiās captā, Graecī longō bellō fessī domum redīre mātūrāvērunt. Omnibus rēbus igitur ad profectiōnem parātīs nāvīs dēdūxērunt, et tempestātem idōneam nactī māgnō cum gaudiō solvērunt. Erat inter prīmōs Graecōrum Ulixēs quīdam, vir summae virtūtis ac prūdentiae, quem dīcunt nōnnūllī dolum istum excōgitāsse quō Trōiam captam esse cōnstat. Hīc rēgnum īnsulae Ithacae obtinuerat, et paulō antequam cum reliquīs Graecīs ad bellum profectus est, puellam fōrmōsissimam, nōmine Pēnelopēn, in mātrimōnium dūxerat. Nunc igitur cum iam decem annōs quasi in exsiliō cōnsūmpsisset, māgnā cupiditāte patriae et uxōris videndae ārdēbat.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .