click any word!
Postrīdiē ēius diēī Ulixēs ex hāc īnsulā quam celerrimē discēdere in animō habēbat. Circē tamen cum haec cōgnōvisset, ex odiō ad amōrem conversa omnibus precibus eum ōrāre et obtestārī coepit ut paucōs diēs apud sē morārētur; quā rē tandem impetrātā tanta beneficia in eum contulit ut facile eī persuāsum sit ut diūtius manēret. Postquam tamen tōtum annum apud Circēn cōnsūmpserat, Ulixēs māgnō dēsīderiō patriae suae mōtus est. Sociīs igitur ad sē convocātīs quid in animō habēret ostendit. Ubi tamen ad lītus dēscendit, nāvem suam tempestātibus tam adflīctam invēnit ut ad nāvigandum paene inūtilis esset. Hāc rē cōgnitā omnia quae ad nāvīs reficiendās ūsuī essent comparārī iussit, quā in rē tantam dīligentiam omnēs adhibēbant ut ante tertium diem opus perfēcerint. At Circē ubi omnia ad profectiōnem parāta esse vīdit, rem aegrē ferēbat et Ulixem vehementer obsecrābat ut eō cōnsiliō dēsisteret. Ille tamen, nē annī tempore a nāvigātiōne exclūderētur, mātūrandum sibi exīstimāvit, et tempestātem idōneam nactus nāvem solvit. Multa quidem perīcula Ulixī subeunda erant antequam in patriam suam pervenīret, quae tamen hōc locō longum est perscrībere.