antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Vix vestem induerat Glaucē cum dolōrem gravem per omnia membra sēnsit, et paulō post crūdēlī cruciātū adfecta ē vītā excessit. Hīs rēbus gestīs Mēdēa furōre atque āmentiā impulsa fīliōs suōs necāvit; tum māgnum sibi fore perīculum arbitrāta sī in Thessaliā manēret, ex eā regiōne fugere cōnstituit. Hōc cōnstitūtō sōlem ōrāvit ut in tantō perīculō auxilium sibi praebēret. Sōl autem hīs precibus commōtus currum mīsit cui erant iūnctī dracōnēs ālīs īnstrūctī. Mēdēa nōn omittendam tantam occāsiōnem arbitrāta currum ascendit, itaque per āera vecta incolumis ad urbem Athēnās pervēnit. Iāsōn ipse brevī tempore mīrō modō occīsus est. Accidit sīve cāsū sīve cōnsiliō deōrum ut sub umbrā nāvis suae, quae in lītus subducta erat, dormīret. Mox nāvis, quae adhūc ērēcta steterat, in eam partem ubi Iāsōn iacēbat subitō dēlapsa virum īnfēlīcem oppressit.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .