antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Iāsōn et Mēdēa ē Thessaliā expulsī ad urbem Corinthum vēnērunt, cūius urbis Creōn quīdam rēgnum tum obtinēbat. Erat autem Creontī fīlia ūna, nōmine Glaucē. Quam cum vīdisset, Iāsōn cōnstituit Mēdēae uxōrī suae nūntium mittere eō cōnsiliō, ut Glaucēn in mātrimōnium dūceret. At Mēdēa ubi intellēxit quae ille in animō habēret, īrā graviter commōta iūre iūrandō cōnfīrmāvit sē tantam iniūriam ultūram. Hōc igitur cōnsilium cēpit. Vestem parāvit summā arte textam et variīs colōribus īnfectam; hanc mortiferō quōdam venēnō tinxit, cūius vīs tālis erat ut sī quis eam vestem induisset, corpus ēius quasi īgnī ūrerētur. Hōc factō vestem ad Glaucēn mīsit; illa autem nihil malī suspicāns dōnum libenter accēpit, et vestem novam mōre fēminārum statim induit.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .