antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Dum fīliae rēgis hōc mīrāculum stupentēs intuentur, Mēdēa ita locūta est: "Vidētis quantum valeat medicīna. Vōs igitur, sī vultis patrem vestrum in adulēscentiam redūcere, id quod fēcī ipsae faciētis. Vōs patris membra in vās conicite; ego herbās magicās praebēbō." Quod ubi audītum est, fīliae rēgis cōnsilium quod dedisset Mēdēa nōn omittendum putāvērunt. Patrem igitur Peliam necāvērunt et membra ēius in vās aēneum coniēcērunt; nihil autem dubitābant quīn hōc māximē eī prōfutūrum esset. At rēs omnīnō aliter ēvēnit ac spērāverant, Mēdēa enim nōn eāsdem herbās dedit quibus ipsa ūsa erat. Itaque postquam diū frūstrā exspectāvērunt, patrem suum rē vērā mortuum esse intellēxērunt. Hīs rēbus gestīs Mēdēa sē cum coniuge suō rēgnum acceptūram esse spērābat; sed cīvēs cum intellegerent quō modō Peliās periisset, tantum scelus aegrē tulērunt. Itaque Iāsone et Mēdēā ē rēgnō expulsīs Acastum rēgem creāvērunt.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .