antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Hīs rēbus cōgnitīs Mēdēa rem aegrē tulit, et rēgnī cupiditāte adducta mortem rēgī per dolum īnferre cōnstituit. Hōc cōnstitūtō ad fīliās rēgis vēnit atque ita locūta est: "Vidētis patrem vestrum aetāte iam esse cōnfectum neque ad labōrem rēgnandī perferendum satis valēre. Vultisne eum rūrsus iuvenem fierī?" Tum fīliae rēgis ita respondērunt: "Num hōc fierī potest? Quis enim umquam ē sene iuvenis factus est?" At Mēdēa respondit: "Mē medicīnae summam habēre scientiam scītis. Nunc igitur vōbis dēmōnstrābō quō modō haec rēs fierī possit." Postquam fīnem loquendī fēcit, arietem aetāte iam cōnfectum interfēcit et membra ēius in vāse aēneō posuit, atque īgnī suppositō in aquam herbās quāsdam infūdit. Tum, dum aqua effervēsceret, carmen magicum cantābat. Mox ariēs ē vāse exsiluit et vīribus refectīs per agrōs currēbat.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .