antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Tandem post multa perīcula Iāsōn in eundem locum pervēnit unde profectus erat. Tum ē nāvī ēgressus ad rēgem Peliam, quī rēgnum adhūc obtinēbat, statim sē contulit, et vellere aureō mōnstrātō ab eō postulāvit ut rēgnum sibi trāderētur; Peliās enim pollicitus erat, sī Iāsōn vellus rettulisset, sē rēgnum eī trāditūrum. Postquam Iāsōn quid fierī vellet ostendit, Peliās prīmō nihil respondit, sed diū in eādem trīstitiā tacitus permānsit; tandem ita locūtus est: "Vidēs mē aetāte iam esse cōnfectum, neque dubium est quīn diēs suprēmus mihi appropinquet. Liceat igitur mihi, dum vīvam, hōc rēgnum obtinēre; cum autem tandem dēcesserō, tū mihi succēdēs." Hāc ōrātiōne adductus Iāsōn respondit sē id factūrum quod ille rogāsset.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .