click any word!
Erat in nāvī Argonautārum fīlius quīdam rēgis Aeētae, nōmine Absyrtus, quem, ut suprā dēmōnstrāvimus, Mēdēa ex urbe fugiēns sēcum abdūxerat. Hunc puerum Mēdēa interficere cōnstituit eō cōnsiliō, ut membrīs ēius in mare coniectīs cursum Colchōrum impedīret; certō enim sciēbat Aeētem, cum membra fīlī vīdisset, nōn longius prōsecūtūrum esse. Neque opīniō Mēdēam fefellit, omnia enim ita ēvēnērunt ut spērāverat. Aeētēs ubi prīmum membra vīdit, ad ea conligenda nāvem tenērī iussit. Dum tamen ea geruntur, Argonautae nōn intermissō rēmigandī labōre mox ē cōnspectū hostium auferēbantur, neque prius fugere dēstitērunt quam ad flūmen Ēridanum pervēnērunt. Aeētēs nihil sibi prōfutūrum esse arbitrātus sī longius prōgressus esset, animō dēmissō domum revertit, ut fīlī corpus ad sepultūram daret.