antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Hīs rēbus gestīs omnēs sine morā nāvem rūrsus cōnscendērunt, et sublātīs ancorīs prīmā vigiliā solvērunt; neque enim satis tūtum esse arbitrātī sunt in eō locō manēre. At rēx Aeētēs, quī iam ante inimīcō in eōs fuerat animō, ubi cōgnōvit fīliam suam nōn modo ad Argonautās sē recēpisse sed etiam ad vellus auferendum auxilium tulisse, hōc dolōre gravius exārsit. Nāvem longam quam celerrimē dēdūcī iussit, et mīlitibus impositīs fugientīs īnsecūtus est. Argonautae, quī rem in discrīmine esse bene sciēbant, omnibus vīribus rēmīs contendēbant; cum tamen nāvis quā vehēbantur ingentī esset māgnitūdine, nōn eādem celeritāte quā Colchī prōgredī poterant. Quō factum est ut minimum abesset quīn ā Colchīs sequentibus caperentur, neque enim longius intererat quam quō tēlum adicī posset. At Mēdēa cum vīdisset quō in locō rēs essent, paene omnī spē dēpositā īnfandum hōc cōnsilium cēpit.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .