antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Dum autem ea geruntur, Argonautae, quī ad mare relictī erant, ānxiō animō reditum Iāsonis exspectābant; id enim negōtium summī esse perīculī intellegēbant. Postquam igitur ad occāsum sōlis frūstrā exspectāvērunt, dē ēius salūte dēspērāre coepērunt, nec dubitābant quīn aliquī cāsus accidisset. Quae cum ita essent, mātūrandum sibi cēnsuērunt, ut ducī auxilium ferrent; sed dum proficīscī parant, lūmen quoddam subitō cōnspiciunt mīrum in modum intrā silvās refulgēns, et māgnopere mīrātī quae causa esset ēius reī ad locum concurrunt. Quō cum vēnissent, Iāsonī et Mēdēae advenientibus occurrērunt, et vellus aureum lūminis ēius causam esse cōgnōvērunt. Omnī timōre sublātō māgnō cum gaudiō ducem suum excēpērunt, et dīs grātiās māximās ēgērunt quod rēs tam fēlīciter ēvēnisset.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .