click any word!
Postrīdiē ēius diēī Iāsōn cum sociīs suīs ortā lūce nāvem dēdūxit, et tempestātem idōneam nactī ad eum locum rēmīs contendērunt, quō in locō Mēdēa vellus cēlātum esse dēmōnstrābat. Cum eō vēnissent, Iāsōn in terram ēgressus est, et sociīs ad mare relictīs, quī praesidiō nāvī essent, ipse cum Mēdēā in silvās sē contulit. Pauca mīlia passuum per silvam prōgressus vellus quod quaerēbat ex arbore suspēnsum vīdit. Id tamen auferre erat summae difficultātis; nōn modo enim locus ipse ēgregiē et nātūrā et arte erat mūnītus, sed etiam dracō quīdam speciē terribilī arborem custōdiēbat. Tum Mēdēa, quae, ut suprā dēmōnstrāvimus, medicīnae summam scientiam habuit, rāmum quem dē arbore proximā dēripuerat venēnō īnfēcit. Hōc factō ad locum appropinquāvit, et dracōnem, quī faucibus apertīs ēius adventum exspectābat, venēnō sparsit; deinde, dum dracō somnō oppressus dormit, Iāsōn vellus aureum dē arbore dēripuit et cum Mēdēā quam celerrimē pedem rettulit.