antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Rēx Aeētēs ubi Iāsonem labōrem prōpositum cōnfēcisse cōgnōvit, īrā graviter commōtus est; id enim per dolum factum esse intellegēbat; nec dubitābat quīn Mēdēa eī auxilium tulisset. Mēdēa autem cum intellegeret sē in māgnō fore perīculō sī in rēgiā manēret, fugā salūtem petere cōnstituit. Omnibus rēbus igitur ad fugam parātīs mediā nocte īnsciente patre cum frātre Absyrtō ēvāsit, et quam celerrimē ad locum ubi Argō subducta erat sē contulit. Eō cum vēnisset, ad pedēs Iāsonis sē prōiēcit, et multīs cum lacrimīs eum obsecrāvit nē in tantō discrīmine mulierem dēsereret quae eī tantum prōfuisset. Ille quod memoriā tenēbat sē per ēius auxilium ē māgnō perīculō ēvāsisse, libenter eam excēpit, et postquam causam veniendī audīvit, hortātus est nē patris īram timēret. Prōmīsit autem sē quam prīmum eam in nāvī suā āvectūrum.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .