antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Nōndum tamen Iāsōn tōtum opus cōnfēcerat; imperāverat enim eī Aeētēs ut armātōs virōs quī ē dentibus gīgnerentur sōlus interficeret. Postquam igitur omnīs dentīs in agrum sparsit, Iāsōn lassitūdine exanimātus quiētī sē trādidit, dum virī istī gīgnerentur. Paucās hōrās dormiēbat, sub vesperum tamen ē somnō subitō excitātus rem ita ēvēnisse ut praedictum esset cōgnōvit; nam in omnibus agrī partibus virī ingentī māgnitūdine corporis gladiīs galeīsque armātī mīrum in modum ē terrā oriēbantur. Hōc cōgnitō Iāsōn cōnsilium quod dedisset Mēdēa nōn omittendum esse putābat. Saxum igitur ingēns (ita enim Mēdēa praecēperat) in mediōs virōs coniēcit. Illī undique ad locum concurrērunt, et cum quisque sibi id saxum nesciō cūr habēre vellet, māgna contrōversia orta est. Mox strictīs gladiīs inter sē pūgnāre coepērunt, et cum hōc modō plūrimī occīsī essent, reliquī vulneribus cōnfectī ā Iāsone nūllō negōtiō interfectī sunt.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .