antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Ubi is diēs vēnit quem rēx ad arandum agrum ēdīxerat, Iāsōn ortā lūce cum sociīs ad locum cōnstitūtum sē contulit. Ibi stabulum ingēns repperit, in quō taurī erant inclūsī; tum portīs apertīs taurōs in lūcem trāxit, et summā cum difficultāte iugum imposuit. At Aeētēs cum vidēret taurōs nihil contrā Iāsonem valēre, māgnopere mīrātus est; nesciēbat enim fīliam suam auxilium eī dedisse. Tum Iāsōn omnibus aspicientibus agrum arāre coepit, quā in rē tantam dīligentiam praebuit ut ante merīdiem tōtum opus cōnfēcerit. Hōc factō ad locum ubi rēx sedēbat adiit et dentīs dracōnis postulāvit; quōs ubi accēpit, in agrum quem arāverat māgnā cum dīligentiā sparsit. Hōrum autem dentium nātūra erat tālis ut in eō locō ubi sēmentēs factae essent virī armātī mīrō quōdam modō gīgnerentur.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .