click any word!
Mēdēa, rēgis fīlia, Iāsonem adamāvit, et ubi audīvit eum tantum perīculum subitūrum esse, rem aegrē ferēbat. Intellegēbat enim patrem suum hunc labōrem prōposuisse eō ipsō cōnsiliō, ut Iāsōn morerētur. Quae cum ita essent, Mēdēa, quae summam scientiam medicīnae habēbat, hōc cōnsilium iniit. Mediā nocte īnsciente patre ex urbe ēvāsit, et postquam in montīs fīnitimōs vēnit, herbās quāsdam carpsit; tum sūcō expressō unguentum parāvit quod vī suā corpus aleret nervōsque cōnfīrmāret. Hōc factō Iāsonī unguentum dedit; praecēpit autem ut eō diē quō istī labōrēs cōnficiendī essent corpus suum et arma māne oblineret. Iāsōn etsī paene omnibus hominibus māgnitūdine et vīribus corporis antecellēbat (vīta enim omnis in vēnātiōnibus atque in studiō reī mīlitāris cōnsūmēbātur), tamen hōc cōnsilium nōn neglegendum esse cēnsēbat.