click any word!
Brevī intermissō spatiō Argonautae ad flūmen Phāsim vēnērunt, quod in fīnibus Colchōrum erat. Ibi cum nāvem appulissent et in terram ēgressī essent, statim ad rēgem Aeētem sē contulērunt et ab eō postulāvērunt ut vellus aureum sibi trāderētur. Ille cum audīvisset quam ob causam Argonautae vēnissent, īrā commōtus est et diū negābat sē vellus trāditūrum esse. Tandem tamen, quod sciēbat Iāsonem nōn sine auxiliō deōrum hōc negōtium suscēpisse, mūtātā sententiā prōmīsit sē vellus trāditūrum, sī Iāsōn labōrēs duōs difficillimōs prius perfēcisset; et cum Iāsōn dīxisset sē ad omnia perīcula subeunda parātum esse, quid fierī vellet ostendit. Prīmum iungendī erant duo taurī speciē horribilī, quī flammās ex ōre ēdēbant; tum hīs iūnctīs ager quīdam arandus erat et dentēs dracōnis serendī. Hīs audītīs Iāsōn etsī rem esse summī perīculī intellegēbat, tamen, nē hanc occāsiōnem reī bene gerendae āmitteret, negōtium suscēpit.