antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Hōc factō Phīneus, ut prō tantō beneficiō meritam grātiam referret, Iāsonī dēmōnstrāvit quā ratiōne Symplēgadēs vītāre posset. Symplēgadēs autem duae erant rūpēs ingentī māgnitūdine, quae ā Iove positae erant eō cōnsiliō, nē quis ad Colchida pervenīret. Hae parvō intervāllō in marī natābant, et sī quid in medium spatium vēnerat, incrēdibilī celeritāte concurrēbant. Postquam igitur ā Phīneō doctus est quid faciendum esset, Iāsōn sublātīs ancorīs nāvem solvit, et lēnī ventō prōvectus mox ad Symplēgadēs appropinquāvit. Tum in prōrā stāns columbam quam in manū tenēbat ēmīsit. Illa rēctā viā per medium spatium volāvit, et priusquam rūpēs cōnflīxērunt, incolumis ēvāsit caudā tantum āmissā. Tum rūpēs utrimque discessērunt; antequam tamen rūrsus concurrerent, Argonautae, bene intellegentēs omnem spem salūtis in celeritāte positam esse, summā vī rēmīs contendērunt et nāvem incolumem perdūxērunt. Hōc factō dīs grātiās māximās ēgērunt, quōrum auxiliō ē tantō perīculō ēreptī essent; omnēs enim sciēbant nōn sine auxiliō deōrum rem tam fēlīciter ēvēnisse.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .