click any word!
Rēs igitur male sē habēbat cum Argonautae nāvem appulērunt. Phīneus autem simul atque audīvit eōs in suōs fīnīs ēgressōs esse, māgnopere gāvīsus est. Sciēbat enim quantam opīniōnem virtūtis Argonautae habērent, nec dubitābat quīn sibi auxilium ferrent. Nūntium igitur ad nāvem mīsit, quī Iāsonem sociōsque ad rēgiam vocāret. Eō cum vēnissent, Phīneus dēmōnstrāvit quantō in perīculō suae rēs essent, et prōmīsit sē māgna praemia datūrum esse, sī illī remedium repperissent. Argonautae negōtium libenter suscēpērunt, et ubi hōra vēnit, cum rēge accubuērunt; at simul ac cēna apposita est, Harpȳiae cēnāculum intrāvērunt et cibum auferre cōnābantur. Argonautae prīmum gladiīs volucrēs petiērunt; cum tamen vidērent hōc nihil prōdesse, Zētēs et Calais, quī ālīs erant īnstrūctī, in āera sē sublevāvērunt, ut dēsuper impetum facerent. Quod cum sēnsissent Harpȳiae, reī novitāte perterritae statim aufūgērunt, neque posteā umquam rediērunt.