click any word!
Post haec Argonautae ad Thrāciam cursum tenuērunt, et postquam ad oppidum Salmydēssum nāvem appulērunt, in terram ēgressī sunt. Ibi cum ab incolīs quaesīssent quis rēgnum ēius regiōnis obtinēret, certiōrēs factī sunt Phīneum quendam tum rēgem esse. Cōgnōvērunt etiam hunc caecum esse et dīrō quōdam suppliciō adficī, quod ōlim sē crūdēlissimum in fīliōs suōs praebuisset. Cūius supplicī hōc erat genus. Missa erant ā Iove mōnstra quaedam speciē horribilī, quae capita virginum, corpora volucrum habēbant. Hae volucrēs, quae Harpȳiae appellābantur, Phīneō summam molestiam adferēbant; quotiēns enim ille accubuerat, veniēbant et cibum appositum statim auferēbant. Quō factum est ut haud multum abesset quīn Phīneus famē morerētur.