antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Postrīdiē ēius diēī Iāsōn tempestātem satis idōneam esse arbitrātus (summa enim tranquillitās iam cōnsecūta erat), ancorās sustulit, et pauca mīlia passuum prōgressus ante noctem Mȳsiam attigit. Ibi paucās hōrās in ancorīs exspectāvit; ā nautīs enim cōgnōverat aquae cōpiam quam sēcum habērent iam dēficere, quam ob causam quīdam ex Argonautīs in terram ēgressī aquam quaerēbant. Hōrum in numerō erat Hylās quīdam, puer fōrmā praestantissimā. Quī dum fontem quaerit, ā comitibus paulum sēcesserat. Nymphae autem quae fontem colēbant, cum iuvenem vīdissent, eī persuādēre cōnātae sunt ut sēcum manēret; et cum ille negāret sē hōc factūrum esse, puerum vī abstulērunt. Comitēs ēius postquam Hylam āmissum esse sēnsērunt, māgnō dolōre adfectī diū frūstrā quaerēbant. Herculēs autem et Polyphēmus, quī vestīgia puerī longius secūtī erant, ubi tandem ad lītus rediērunt, Iāsonem solvisse cōgnōvērunt.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .