click any word!
Intereā is diēs appetēbat quem Iāsōn per nūntiōs ēdīxerat, et ex omnibus regiōnibus Graeciae multī, quōs aut reī novitās aut spēs glōriae movēbat, undique conveniēbant. Trāditum est autem in hōc numerō fuisse Herculem, dē quō suprā multa perscrīpsimus, Orpheum, citharoedum praeclārissimum, Thēseum, Castorem, multōsque aliōs quorum nōmina sunt nōtissima. Ex hīs Iāsōn quōs arbitrātus est ad omnia perīcula subeunda parātissimōs esse, eōs ad numerum quīnquāgintā dēlēgit et sociōs sibi adiūnxit; tum paucōs diēs commorātus, ut ad omnīs cāsūs subsidia comparāret, nāvem dēdūxit, et tempestātem ad nāvigandum idōneam nactus māgnō cum plausū omnium solvit.