click any word!
Cum tamen Colchis multōrum diērum iter ab eō locō abesset, sōlus Iāsōn proficīscī nōluit. Dīmīsit igitur nūntiōs in omnīs partīs, quī causam itineris docērent et diem certam conveniendī dīcerent. Intereā, postquam omnia quae sunt ūsuī ad armandās nāvīs comportārī iussit, negōtium dedit Argō cuidam, quī summam scientiam nauticārum rērum habēbat, ut nāvem aedificāret. In hīs rēbus circiter decem diēs cōnsūmptī sunt; Argus enim, quī operī praeerat, tantam dīligentiam adhibēbat ut nē nocturnum quidem tempus ad labōrem intermitteret. Ad multitūdinem hominum trānsportandam nāvis paulō erat lātior quam quibus in nostrō marī ūtī cōnsuēvimus, et ad vim tempestātum perferendam tōta ē rōbore facta est.