antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Iāsōn igitur cum calceum āmissum nūllō modō recipere posset, ūnō pede nūdō in rēgiam pervēnit. Quem cum Peliās vīdisset, subitō timōre adfectus est; intellēxit enim hunc esse hominem quem ōrāculum dēmōnstrāvisset. Hōc igitur cōnsilium iniit. Rēx erat quīdam Aeētēs, quī rēgnum Colchidis illō tempore obtinēbat. Huic commissum erat vellus illud aureum quod Phrixus ōlim ibi relīquerat. Cōnstituit igitur Peliās Iāsonī negōtium dare ut hōc vellere potīrētur; cum enim rēs esset māgnī perīculī, eum in itinere peritūrum esse spērābat. Iāsonem igitur ad sē arcessīvit, et eum cohortātus quid fierī vellet docuit. Ille etsī intellegēbat rem esse difficillimam, negōtium libenter suscēpit.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .