antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Post breve tempus Peliās, veritus nē rēgnum suum tantā vī et fraude occupātum āmitteret, amīcum quendam Delphōs mīsit, quī ōrāculum cōnsuleret. Ille igitur quam celerrimē Delphōs sē contulit et quam ob causam vēnisset dēmōnstrāvit. Respondit ōrāculum nūllum esse in praesentiā perīculum; monuit tamen Peliam ut sī quis ūnum calceum gerēns venīret, eum cavēret. Post paucīs annīs accidit ut Peliās māgnum sacrificium factūrus esset; nūntiōs in omnīs partīs dīmīserat et certam diem conveniendī dīxerat. Diē cōnstitūtā māgnus hominum numerus undique ex agrīs convēnit; in hīs autem vēnit etiam Iāsōn, quī ā pueritiā apud centaurum quendam habitāverat. Dum tamen iter facit, ūnum ē calceīs in trānseundō nesciō quō flūmine āmīsit.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .