click any word!
Erant ōlim in Thessaliā duo frātrēs, quōrum alter Aesōn, Peliās alter appellābātur. Aesōn prīmō rēgnum obtinuerat; at post paucōs annōs Peliās rēgnī cupiditāte adductus nōn modo frātrem suum expulit, sed etiam in animō habēbat Iāsonem, Aesonis fīlium, interficere. Quīdam tamen ex amīcīs Aesonis, ubi sententiam Peliae cōgnōvērunt, puerum ē tantō perīculō ēripere cōnstituērunt. Noctū igitur Iāsonem ex urbe abstulērunt, et cum posterō diē ad rēgem rediissent, eī renūntiāvērunt puerum mortuum esse. Peliās cum hōc audīvisset, etsī rē vērā māgnum gaudium percipiēbat, speciem tamen dolōris praebuit et quae causa esset mortis quaesīvit. Illī autem cum bene intellegerent dolōrem ēius falsum esse, nesciō quam fābulam dē morte puerī finxērunt.