click any word!
Herculēs nihil malī suspicāns vestem quam Lichās attulerat statim induit; paulō post tamen dolōrem per omnia membra sēnsit, et quae causa esset ēius reī māgnopere mirābātur. Dolōre paene exanimātus vestem dētrahere cōnātus est; illa tamen in corpore haesit, neque ūllō modō abscindī potuit. Tum dēmum Herculēs quasi furōre impulsus in montem Octam sē contulit, et in rogum, quem summā celeritāte exstrūxit, sē imposuit. Hōc cum fēcisset, eōs quī circumstābant ōrāvit ut rogum quam celerrimē succenderent. Omnēs diū recūsābant; tandem tamen pāstor quīdam ad misericordiam inductus īgnem subdidit. Tum, dum omnia fūmō obscūrantur, Herculēs dēnsā nūbe vēlātus ā Iove in Olympum abreptus est.