click any word!
Nessus igitur sagittā Herculis trānsfīxus moriēns humī iacēbat; at nē occāsiōnem suī ulcīscendī dīmitteret, ita locūtus est: "Tū, Dēianīra, verba morientis audī. Sī amōrem marītī tuī cōnservāre vīs, hunc sanguinem quī nunc ē pectore meō effunditur sūme ac repōne; tum, sī umquam in suspīciōnem tibi vēnerit, vestem marītī hōc sanguine īnficiēs." Haec locūtus Nessus animam efflāvit; Dēianīra autem nihil malī suspicāta imperāta fēcit. Paulō post Herculēs bellum contrā Eurytum, rēgem Oechaliae, suscēpit; et cum rēgem ipsum cum fīliīs interfēcisset, Iolēn ēius fīliam captīvam sēcum redūxit. Antequam tamen domum vēnit, nāvem ad Cēnaeum prōmunturium appulit, et in terram ēgressus āram cōnstituit, ut Iovī sacrificāret. Dum tamen sacrificium parat, Licham comitem suum domum mīsit, quī vestem albam referret; mōs enim erat apud antīquōs, dum sacrificia facerent, albam vestem gerere. At Dēianīra verita nē Herculēs amōrem ergā Iolēn habēret, vestem priusquam Lichae dedit, sanguine Nessī īnfēcit.