click any word!
Posteā Herculēs multa alia praeclāra perfēcit, quae nunc perscrībere longum est. Tandem iam aetāte prōvectus Dēianīram, Oeneī fīliam, in mātrimōnium dūxit; post tamen trīs annōs accidit ut puerum quendam, cui nōmen erat Eunomus, cāsū occīderit. Cum autem mōs esset ut sī quis hominem cāsū occīdisset, in exsilium īret, Herculēs cum uxōre suā ē fīnibus ēius cīvitātis exīre mātūrāvit. Dum tamen iter faciunt, ad flūmen quoddam pervēnērunt in quō nūllus pōns erat; et dum quaerunt quōnam modō flūmen trānseant, accurrit centaurus Nessus, quī viātōribus auxilium obtulit. Herculēs igitur uxōrem suam in tergum Nessī imposuit; tum ipse flūmen trānāvit. Nessus autem paulum in aquam prōgressus ad rīpam subitō revertēbātur et Dēianīram auferre cōnābātur. Quod cum animadvertisset Herculēs, īrā graviter commōtus arcum intendit et pectus Nessī sagittā trānsfīxit.