antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Postquam flūmen Stygem hōc modō trānsiit, Herculēs in sēdem ipsīus Plūtōnis vēnit; et postquam causam veniendī docuit, ab eō petīvit ut Cerberum auferre sibi licēret. Plūtō, quī dē Hercule fāmam accēperat, eum benīgnē excēpit, et facultātem quam ille petēbat libenter dedit. Postulāvit tamen ut Herculēs ipse, cum imperāta Eurystheī fēcisset, Cerberum in Orcum rūrsus redūceret. Herculēs hōc pollicitus est, et Cerberum, quem nōn sine māgnō perīculō manibus prehenderat, summō cum labōre ex Orcō in lūcem et ad urbem Eurystheī trāxit. Eō cum vēnisset, tantus timor animum Eurystheī occupāvit ut ex ātriō statim refūgerit; cum autem paulum sē ex timōre recēpisset, multīs cum lacrimīs obsecrāvit Herculem ut mōnstrum sine morā in Orcum redūceret. Sīc contrā omnium opīniōnem duodecim illī labōrēs quōs Pȳthia praecēperat intrā duodecim annōs cōnfectī sunt; quae cum ita essent, Herculēs servitūte tandem līberātus māgnō cum gaudiō Thēbās rediit.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .