click any word!
Herculēs postquam imperia Eurystheī accēpit, in Lacōniam ad Taenarum statim sē contulit; ibi enim spēlunca erat ingentī māgnitūdine, per quam, ut trādēbātur, hominēs ad Orcum dēscendēbant. Eō cum vēnisset, ex incolīs quaesīvit quō in locō spēlunca illa sita esset; quod cum cōgnōvisset, sine morā dēscendere cōnstituit. Nec tamen sōlus hōc iter faciēbat, Mercurius enim et Minerva sē eī sociōs adiūnxerant. Ubi ad rīpam Stygis vēnit, Herculēs scapham Charontis cōnscendit, ut ad ūlteriōrem rīpam trānsīret. Cum tamen Herculēs vir esset ingentī māgnitūdine corporis, Charōn solvere nōlēbat; māgnopere enim verēbātur nē scapha sua tantō pondere onerāta in mediō flūmine mergerētur. Tandem tamen minīs Herculis territus Charōn scapham solvit, et eum incolumem ad ūlteriōrem rīpam perdūxit.