antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Ut autem mānēs Stygem hōc modō trānsierant, ad alterum veniēbant flūmen, quod Lēthē appellābātur. Ex hōc flūmine aquam bibere cōgēbantur; quod cum fēcissent, rēs omnīs in vītā gestās ē memoriā dēpōnēbant. Dēnique ad sēdem ipsīus Plūtōnis veniēbant, cūius introitus ā cane Cerberō custōdiēbātur. Ibi Plūtō nigrō vestītū indūtus cum uxōre Prōserpinā in soliō sedēbat. Stābant etiam nōn procul ab eō locō tria alia solia, in quibus sedēbant Mīnōs, Rhadamanthus, Aeacusque, iūdicēs apud īnferōs. Hī mortuīs iūs dīcēbant et praemia poenāsque cōnstituēbant. Bonī enim in Campōs Ēlysiōs, sēdem beātōrum, veniēbant; improbī autem in Tartarum mittēbantur ac multīs et variīs suppliciīs ibi excruciābantur.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .