antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Dē Orcō, quī īdem Hādēs appellābātur, haec trāduntur. Ut quisque dē vītā dēcesserat, mānēs ēius ad Orcum, sēdem mortuōrum, ā deō Mercuriō dēdūcēbantur. Hūius regiōnis, quae sub terrā fuisse dīcitur, rēx erat Plūtō, cui uxor erat Prōserpina, Iovis et Cereris fīlia. Mānēs igitur ā Mercuriō dēductī prīmum ad rīpam veniēbant Stygis flūminis, quō rēgnum Plūtōnis continētur. Hōc trānsīre necesse erat antequam in Orcum venīre possent. Cum tamen in hōc flūmine nūllus pōns factus esset, mānēs trānsvehēbantur ā Charonte quōdam, quī cum parvā scaphā ad rīpam exspectābat. Charōn prō hōc officiō mercēdem postulābat, neque quemquam, nisi hōc praemium prius dedisset, trānsvehere volēbat. Quam ob causam mōs erat apud antīquōs nummum in ōre mortuī pōnere eō cōnsiliō, ut cum ad Stygem vēnisset, pretium trāiectūs solvere posset. Iī autem quī post mortem in terrā nōn sepultī erant Stygem trānsīre nōn potuērunt, sed in rīpā per centum annōs errāre coāctī sunt; tum dēmum Orcum intrāre licuit.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .