antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Postquam aurea pōma ad Eurystheum relāta sunt, ūnus modo relinquēbātur ē duodecim labōribus quōs Pȳthia Herculī praecēperat. Eurystheus autem cum Herculem māgnopere timēret, eum in aliquem locum mittere volēbat unde numquam redīre posset. Negōtium igitur eī dedit ut canem Cerberum ex Orcō in lūcem traheret. Hōc opus omnium difficillimum erat, nēmō enim umquam ex Orcō redierat. Praetereā Cerberus iste mōnstrum erat horribilī speciē, cui tria erant capita serpentibus saevīs cincta. Antequam tamen dē hōc labōre nārrāmus, nōn aliēnum vidētur, quoniam dē Orcō mentiōnem fēcimus, pauca dē eā regiōne prōpōnere.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .